- CURARE
- CURAREapud Spartian. in Hadriano Caes. c. 4. Corrupisse cum Traiani libertos, curâsse delicatos, eosdemque saepelîsse ---- opinio multa firmavit: quibusdam est ψιλίζειν, psilothrô curare, uti dixit Lamprid. in Heliograbalo, c. 31. Cataubono est θεραπἐυσαι, i. e. colere, quod Galli dicunt faire la Cour. Ita enim is legit apud Martialem, l. 6. Epigr. 50 in Telesinum, v. 3.Obscenos postquam coepit curare cinaedos,Argentum, mensas, praedia solus emit.Salmasius vero τημελῆσαι, curâsse enim illud ad cultum corporis is refert, ut comendis et ornandis delicatis operam dedisse Hadrianum intelligamus. Nec movetur Martialis locô, apud quem servare legendum monuerit sicque ediderit Gruterus, pro observare, Confirmat ramen lectionem Gronovius, ex Plinio Sec. l. 1. Ep. 5. Nec me praeterit, esse Regulum, δυςκαθαίρετον. Est autem locuples, factiosus, curatur a multis, timetur a pluribus. Et eodem Poeta, l. 10. Epigr. 18 v. 3.Turba tamen non deest; sterilem quae curet amicum.Vide eum Notis ad l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.